Evangelium Secundum Marcum*

Caput 9: Versus 33

Inter se disputaverunt.BEDA.Hinc exorta videtur disputatio, quia viderant Petrum et Jacobum et Joannem seorsum ductos in montem, et aliquod secretum ibi esse creditum eis, sed et Petro, sicut Matthaeus dicit, claves regni coelorum promissas, et Ecclesiam super petram fidei, a qua ipse nomen acceperit, aedificandam. Putabant ergo vel illos tres caeteris, vel omnibus Petrum esse praelatum.
(* Traductions européennes)